- GRAMMATICUS
- GRAMMATICUSunus erat e tribus illis, quibus condiendi cadavera apud Aegyptios cura incumbebat. Primus enim grammaticus posito humi corpore, circa ilia describebat, quantum a sinistra parte incidendum eslet. Tum Scissor, Aethiopica lapide latus aperiebat, subitoque aufugiebat, ob astantes, qui cum exercratione lapides in eum coniciebant, Sequebantur corporis Curatores, Ταρίχευοι seu Salitores et Pollinctores dicti, existimatione digni: quorum unus scilsuram per corporis interiora, praeter renes et cor, ducebat: alter vino phoeniceo odoriferis immixtis lavabat, dein cadaver lotum unguentis ex cedro et aliis rebus pretiosis per dies 30. ungebant: myrrhâ porro et cinamomo liniebant, ut servari et odoriferum reddi posset, vide Herod. Euterpe, c. 85, 86, 87, et 88. Diod. Sic. l. 2. c. 5. Matthiolum in l. 1. Dioscor. p. 114. Supra ubi de Aegyptiacaταριχώσει etc. In Hist. Concilii Florentini s. 5. c. 14. p. 132. memoratur Γραμματικὸς ὁ ἐπὶ τῆς ἱερᾶς καταςτάσεως, et exponitur Cl. Suicero sacri Consisiorii Notarius publicus, qui viz. εν τῇ Καταςτάσει, i. e. Consistorio, ubi Patriarcha Senatum suum celebrabat, quidquid hic suis dictaret aut mandaret, describere tenebatur, vide eum Thes. Eccl. in voce Γραμματικός. ubi et Γραμμάτικον uti LXX Interpp. reddunt vocem Hobr. Gap desc: Hebrew, Ies. c. 33. v. 18. Notarium Castrensem seu Militarem, iuxta optimos Interpretes, reddi, notat. Devulgatiore vocis significatu ut aliquid addam, tria Grammaticorum genera constituit Scalig. quorum alii Τεχνικοὶ. elementa et primores literas docent; ietm partes oratorias, structuram verborum et similia; aliter Literatores, Graecis Γραμματιςταὶ potius, quam Γραμματικοί. Alii Ι῾ςτορικοὶ, fluminum montium, regionum nominibus occupati, abstrusas historias, aut μυθολογόμενα aut πολιτικῶς θεωλογούμενα explicant, Deorumque ac priscorum heroum genealogias rimantur. Ultimi Critici, his nobiliores, tamquam Censores quidam, et vett. librorum Senatum legere possunt et non probos tribu movere: insuper παρεγγεγραμμεν´α, ἐμβολιμαῖα ῃονθενούτα et similia, ut eorum verbum habet, deculpare. Vide quoque infra in voce Literati.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.